Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
-quem suum vicarium, et gubernatorem constituit regni Siciliae jubente Friderico, Patrimonium B. Petri, quod idem Fridericus multiplici juramento (sunt verba ipsius Gregorii IX. in epistola apud Raynaldum ad a. 1228.) tenetur de- Jfendere, violenter invadens, Presbyteros, et alios Clericos, sicut nobis pro certo est relatum , per manus Saracenorum fecit ausu sacrilego mutilari, quibusdam in cruce suspensis, aliis diversis suppliciis cruciatis. Cujus frater Bertholdus (ait scribens hac eadem de reBichardus de S.Germanoin Chron.) apostata, undique spoliatis Ecclesiis, et Sanctorum extumulatis corporibus Clericos in summi Sacerdotii injuriam effossis luminibus demum turpissima suspendii morte damnavit, crudelis, blas- pliemus, alludens (illudens) se totam Missam pariter suspendisse. Ipsos etiam Romanos emptis eorum possessionibus in Italia et ipsis etiam domibus, et restitutis, atque instar feudi collatis, ante suum discessum cum sibi obstrinxisset, ad insurgendum seditiose contra Romanum Pontificem concitavit. Papa necesse habuit armis arma opponere. Itaque Regis Galliae, aliorumque Principum auxilium imploravit, obtentisque suppetiis liberaliter, exercitum comparavit similem ei, qui Cruce insignitorum fuit, ea solum differentia, quod Crucis loco in dextro humero milites atque in signis militaribus, Claves haberent, Sedis Apostolicae insigne, quae regni caelorum S. Petro, a Christo datae fuerunt. Exercitui Pontifex praefecit Joan- nem Briennium, qui Rex Jerosolymae, post hanc captam a Saracenis, redierat in Occidentem. Fridericus Imp. die 7. Septemb. a. 1228. in portum Acriensem et in Palaestinam pervenit cum classe prorsus non magna, et nonnisi yiginti navium, A Sec. XIII. usque ad Sec. XVL 69