Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

58 Instil. Hist. Eccl. Pars IV. et aquai intemperie periret. Inter quos decessit Tlniringiae Lantgravius Ludovicus con jux S. Eli- sabethie, quae Andreae II. Regis Hungáriáé fuit filia. Iste quoque cum magnis copiis advenerat, ut proficisceretur in Orientem. Etiam postquam convenisset exercitus, tamen moras nectebat Fri- dericus, et hunc loco insalubri detentum, calore­que intolerabili, et salubris aquae penuria vexa­tum attrivit, ut ita causam reperiret, quam pos- ßet obtendere, quo minus in Orientem abiret. Quare Gregorius Papa Fridericum Imp. frequen­ti monitione praemissa, votum exequi recusantem excommunicatum publice denunciavit: quam ex­communicationem incurrerit, ab Honorio III. Constitutam, dum ab hoc coronaretur, in eos, qui fidem, quam juratam dederant de pro­fectione in Orientem ad recuperandam Terram sanctam, non servavissent. Urspergens. et Ri- chard, de S. Victore in Chron. Qui superstites ab exitio manserunt redacti ad quadraginta millia aegre ab Imperatore obten­ta facultate die 8. Sept. ejusdem anni navigare in Orientem coeperunt, sed nec triremibus, nec ar­mis sufficienter instructi, quae iis promissa ab Im­peratore , etiam erant negata. Hi postquam per­venerunt in Orientem, nec Imperator eos secu­tus fuisset, etiam ipsi iisdem navibus, quibus venerant, redierunt, Tandem monita Romani Pon­tificis, et querimonias, quae adversus eum fiebant undique, ultra non ferens a. 1228. abiit et ipse in Orientem. At vero, ad quod bellum contra Saracenos ire debebat in Orientem, hoc adjutori­bus Saracenis, qui erant in Sicilia, excitavit, et gessit adversus Pontificem , et Romanam Ecclesi­am. Nam Raynaldus Conradi ducis Spoleti filius, quem

Next

/
Thumbnails
Contents