Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
556 Notitia Patrum, ad expedienda rruaedam negotia monasterii, quod nuper ab ipso Comite erat aedificatum, et fundatum. Dum advenisset, Comes iam convaluerat : attamen negotiorum causa , quae modo dicta sunt, detentus est Anselmus quinque mensibus. Die Natali nostri Salvatoris de more solebant Primores regni adire begem, et salutare, qui graviter aegrotabat. Hac usi occasione, Regi supplicarunt omnes, ut salutis suae haberet rationem, et ne sineret Ecclesiam praesertim Cantua- riensem uberius viduatam Pastore: Cesserat Rex, ut in Anselmum, quem Comes Cestriensis secum adduxerat, et quem omnes uno ore Regi commendabant ad hocce munus, suum consensum adjecit, ita, ut etiam lacrymans eum obtestaretur ut Archiepiscopatum susciperet, quem omnibus modis defugiebat. Ttaque aegerrime extorto consensu,, Archiepiscopus consecratus est. Cum deinde ad obtinendum ab Urbano IT. Papa Ar- chiepiscopale pallium Romam eundi facultatem a Rege petiisset, hanc admodum difficulter obtinere potuit, quippe qui Guiberti Pseudopapae, quem Henricus IV. Imperator Gregorio VII ejus- que successoribus opposuerat, partibus addictus esset. Rex in infirmitate sua permotus vitae periculo, promiserat se etiam bona aliarum Ecclesiarum, et monasteriorum, quae abstulerat, restituturum. At vero, ubi convaluit, non tantum hoc non servavit, sed bona etiam Ecclesiae Can- tuariensis ipsi Anselmo, paulo ante tradita sta- tim ubi pedem ex Anglia extulerat Romam petiturus, abstulit. Anselmus postquam Romam appulerat , interfuit Concilio Barensi in Apulia a. 109P. cui ipse Urbanus II. praesederat. In quo Cum de Cruciatis expeditionibus Orienti subsidio contra Tureas mittendis actum fuisset, multique etiam