Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
S, Anselmus. 555 1 tris sui consensum non habuit, ejus petitioni ß assensum non dedit. Hinc et ad studia literarum, n- et ad colenda pietatis officia factus langvidus, patrem ita a se avertit, ut quamvis postea placare illum studuisset, tamen bonum illius affectum o obtinere non potuerit. Quamobrem relicta domo : paterna se denuo ad monasterium contulit Beccense, in Normanniae Ducatu situm, monasti- 3 cumque vitae institutum amplexus est. Abbas hujus monasterii erat Herluinus, Prior Lanfrancus. Hoc ad Abbatis munus alterius monasterii pro- r moto, Anselmus in ejus locum Prior, et Her- luino vita functo etiam Abbas factus est. Habebat monasterium Beccense possessiones in Anglia, k Ad has inspiciendas ivit ea etiam de causa, ut Lanfi ancum inviseret suum antea Priorem, et jam tum Achiepiscopum Cantuariensem. Percre- b'urat jam fama de Anselmi mira eruditione, et Vitae sanctimonia. Quamobrem ad eum videndum non tantum Cleri, verum etiam aliorum utrius- qne sexus factus est concursus ingens: ut neque fuerit illustris aliqua persona in Anglia, quae non existimasset multum se meriti perdituram apud Deum, nisi Anselmum coram venerata fuisset. Gulielmus II. Angliáé Bex , ut proventibus vacantium Episcopatuum, et monasteriorum fru- eretur , procrastinabat nominare Episcopos, et Abbates, ita ut jam multi Episcopatus, et monasteria essent rectoribus destituta, atque ipsa etiam Cantuariensis Ecclesia mortuo Lanfranco Archie- piscopo careret, totaque Anglicana Ecclesia Primate, jam annos quatuor. Anselmus denuo venerat in Angliám ab Hugone Cestriae Comite rogatus, ut ad eum veniret morbo laborantem, et