Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

latríamque ex eo faciunt. Nemini ignotum est, quam multa a Scriptoribus Ecclesiasticis, et ab ipsis etiam Ecclesiae Patribus referantur facta es­se miracula. Dum autem sibi velut quoddam axioma posuerunt, ultra id tempus, quo Aposto­li vixerunt, non esse facta miracula, levissimo negotio omnes narrationes omnium , qui memo­rant miracula convertunt in fabulas, et ex nar­ratoribus faciunt fabulatores, nugatores, aut sal­tem nimia credulitate deceptos. Nihil igitur pror­sus mirandum, si idem etiam faciant in hoc mi­raculo, in Damasceno patrato, et Joannes Pa­triarcha Jerosolymitanus sit Caveo nugacissimus scriptor. Nugari autem, et cavillari est hoc totum, non argumentari. Equidem Caveus dicit, fabulae hujus totius futilitatem, et ineptias a Spanhemio Hist. Imag. Restit. Sect. 2. num. i3. uberrime esse demonstratas. Nihil vero aliud, quam onus probandi suam assertionem conatus est subterfu­gere, dum neque Spanhemius Joanni Patriarchae Jerosolymitano fidem aliter derogare potuit, quam maculando gravissimum virum, et testem coaevum, atque oculatum, crimine vanitatis, ac mendacii. Nam Damascenus cum statuisset posthac soli Deo vivere in monasterio, obtenta missione a Calipha admodum difficulter, qui eum, agnita ipsius innocentia, in pristino Consiliarii munere vole­bat apud se retinere suisque rerum omnium fa­cultatibus in cognatos, et pauperes distributis, servisque libertate donatis, Jerosolymam petiit, et ibi in monasterio S. Sabbae monachus factus est, quem idem Joannes Patriarcha Jerosolymita- nus , qui ejus vitam scripsit, Presbyterum ordi­navit. S. Joannes Damascenus. 54g Eo

Next

/
Thumbnails
Contents