Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

55 o Notitia Patt-dm. Eo autem fortius bellum deinde continuavit adversus Teonomachos. Cum Constantinus Copro- nvmus, filius Leonis Isauri, Imperium adeptus post patrem, et impietatem illius continuans, etiam vehementius Sacras Imagines, earumque cultores persequeretur, cumque potestatem in S< Damascenum exercere non potuisset, eo quod Jerosolyma, totaque Palaestina esset sub Sarace­nis, ut tamen iram suam aliqua ratione satiaret, per Episcopos suos ipsum curavit anathemate fe­riendum. Damascenus vero ita iram Copronymi contempsit, ut non dubitaverit Constantinopolim venire , ut • coram cum Iconomachis disputaret, et Orthodoxos in dogmate de Imaginum sacra­rum cultu confirmaret, desiderio flagrans ipsius etiam martyrii; quod cum ei non obtigisset, re­versus est ad suum monasterium. Anno 754. ce­lebravit suam Copronymus pseudo - synodum ad abrogandum cultum sacris imaginibus, Supra Part. II. pag. 5o4. Hanc quoque synodum Da­mascenus scriptis suis exagitavit. Post hoc tem­pus, quamdiu adhuc vixerit, in incerto est, quemadmodum nec de anno, quo natus sit, con­stat. Ante annum 75o. perhibente Joanne Vitae illius scriptore, jam muneri publico gerendo erat admotus a Saracenorum Calipha. Ex quo conje­ctura est, ante initum seculum octavum natum esse. Tn svnodo Nicaena II. oecumenica in qua condemnata est Iconomachia , et cultus Sancta­rum Imaginum vindicatus , ex laudibus , quae ei tributae sunt, apparet, jam hoc tempore mor­tuum fuisse. Haec Synodus habita est a. 787. Igitur ante hanc Damascenus ex vita jam exces­serat. Ope-

Next

/
Thumbnails
Contents