Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
548 Notitia Patrum, Í professione monachum, dignitate Sacerdotem, iteris probe exultum, cui Joannem filium commisit educandum, et in literis instruendum. Joannem, cum ejus pater mortuus fuisset, Calipha, ad majorem etiam dignitatem, quam pater gesserit, evexit, suum illum ponens primum consiliarium. Hic deinde illud accidit, dum Leo Isaurus Orientis Imperator fureret adversus sacras imagines, earumque cultores, quod jam enarratum est supra Institutionum harum Part. ILpag, 296. Joannem conficta ipsius epistola , qua proditionem fecerit, esse Caliphae denunciatum, a quo manus ei dextra amputata sit, quam vero per patrocinium Beatissimae Virginis insigni miraculo sibi restitutam, et integram, atque sanam ad locum sui corporis, ubi antea fuit, repositam viderit. Rem hanc cum retulisset Caveus Hist. Liter. Sec. VIII. in Joanne Damasceno, deinde subjecit: Ner um , ut rem dicam, tota ista, quanta quanta est, historia fabulam sápit putidissimam : nec alium auctorem habet, quam nugacissimum illum vitee Damasceni scriptorem, Joannem, inquam , Jerosolymitanum. In S. Gregorio M. ubi sermo fuit de eius libris Dialogorum, jam declaratum est, ab iis, qui seculo decimo sexto novam sibi Religionis formam fecerant, repudiari miracula, quae referuntur patrata in Ecclesia tempore post A postorum aetatem ulteriore, ad delendum hunc, qui etiam unus ex miraculis est verae Christi Ecclesiae characterem; 'eo, quod hunc ipsi non habeant. Istud vero miraculum, a Deo patratum ad confirmandum cubum sacrarum Imaginum, eo minus placere ipsis potest, quo magis aegre hunc cultum ipsi ferunt, idolo-