Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

jam ejusdem Bedae, in quo sua Opera recenset, constat, de cujus interpretationis exemplari Ms. testimonium etiam dicit Mabillonius yinalector. tom. l. pag. 12 Sunt plura etiam alia Bedas Ope­ra necdum typis edita, atque praeter ea, quae memoravi, permulta etiam adhuc jam typis ex­cusa diversi argumenti ex genere scientiarum non solum Theologico, verum etiam Philoso­phico, Astronomico, Arithmetico, pluriumque aliarum; S. Joannes Damascenus. S. Joannes ab urbe Damasco in Syria, ubi natus est, cognomen Damasceni traxit. Idem etiam Chrysorrhoas ab eloquentia est cognomina­tus et a Saracenis Mansur, quod in lingva Ara­bica significat eum, qui alios sublevaret ex mi­seria , videlicet a benignitate, quam exemplo pa­tris sui exercebat in pauperes, et afflictos. Inter hos enim versabatur, et in ipsa aula Caliphse, qui Da­masci residebat, munere apud eum fungens primi Consiliarii. Jam ejus pater apud eumdem Calipham munus gesserat Quaestoris, eiquecharus erat. Sic autem serviebat Caliphae, ut 6a, quae Christianae Religionis, et pietatis sunt, non praetermitteret, et, ut divitiis , quibus ßorebat plurimum, sunt verba Joannis Patriarchae Jerosolymitani , qui vi­tam, scripsit S. Joannis Damasc. non ad comessa- tiones , perpotationesque , et vanas expensas [ab­uteretur , sed quidquid in auro, aliisque bonis mobilibus Jacultatum haberet, id totum in Chri­stianorum captivorum redemptionem impenderet. Inter captivos redemerat quemdam in mari ca­ptum, Costnam nomine, ex Italig oriundum^ pro­S. Joannes Damascenus. 54^

Next

/
Thumbnails
Contents