Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
546 Notitia Tatrum. ras evocatus sít ín adjutorium ad negotia Ecclesiastica tractanda. Iveritne autem , vel rem ex modestia sua deprecatus sit, in dubio est, dum non desunt, qui dicant extra monasterii sui se+ pta numquam illum egressum esse. Quam fámáiét testatur et illud, quod quasi in proverbium abiverit apud doctos illius temporis omnes, Hominem in extremo orbis angulo natum universum orbem ingenio suo perstrinxisse: intellige micante splendore. Septvagenarius decessit a. 755. Ejus Opera sunt, Liber de rerum natura, liber de temporum ratione , liber de sex aetatibus mundi, liber de Temporibus ad intelligen- dam supputationem temporum Sacrae Scripturae, liber de Paschate sive aequinoctio, Historiae Ecclesiasticae gentis Anglorum libri 5. Martyrologi- um quod tamen censetur interpolatum esse. Interpretatio nominum Hebraicorum, et Graecorum, in Sacra Scriptura occurrentium, liber in Hexaemeron, seu de creatione sex dierum, Explanatio in Pentateuchum, et libros Regum, nec non in Esdram, Tobiam, Job, Proverbia, et Cantica. Sed Explanatio in Jobum confusa nonnisi est cum Operibus Bedae. Est enim partus Philippi Presbyteri discipuli SL Hieronymi. Id, quod non tantum ex Gennadio de Scriptoribus Ecclesiasticis Cap. 62. cognoscitur, verum ex ipso Beda, qui in libro de Ratione unciarum locum citat ex Expositione Philippi in Jobum. Habet insuper Bed,a Commentaria in quatuor Evangel ia, et Acta Apostolorum. Commentaria in omnes Epistolas S. Pauli quae edita habentur sub nomine Bedae, non sunt ipsius Bedae , sed Flori Monachi Trudoniani. Attamen et Beda interpretatus est easdem Epistolas Pauli, quod ex Indiculo etiam