Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

randa, quae per haereticos erant Ecclesiae illata. Dies ei suprema fuit tertia Aprilis a. 656. In sy­nodo Toletana, quae post ejus obitum anno deci­mo sexto habita est Episcoporum duorum, et quinquaginta, isto praeconio celebratus e^t. No­stri seculi Doctor egregius, Ecclesiae Catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, et quod ma­jus est, in seculorum. fine doctissimus, atque cum reverentia nominandus. S. Isidori Opera praecipua haec sunt: Chro­nicon ab initio mundi usque annum a Christi na­tali 626. Historia Gothorum , Vandalorum , et Svevorum. Originum, sive Etymologiarum libri 20. In his origines vocum, et nominum explicat. De Scriptoribus Ecclesiasticis liber post Hiero­nymum, et Gennadium scriptores tres, et vi- ginti complectens. De Vita, et morte Sanctorum utriusque Testamenti. De divinis, sive Ecclesia­sticis Officiis. Commentaria in libros Veteris Te­stamenti. Ex his tamen Commentaria in 4. libros Regum Isidoro Cordubensi Episcopo, qui circa a. 420. floruit, censent plures, tribuenda esse. Libri de Nativitate, Passione etc. Domini, de Vocatione Gentium, Contra nequitiam Judaeorum. Sententiarum, sive de Summo bono libri 3. In his Isidorus vestigia pressit Gregorii M. in libris Moralium. Ad mores formandos, et ad Christi­anam pietatem diriguntur: agit vero etiam in his de Pastorali munere, nec non instruit Orthodo­xum ad dolos, et laqueos effugiendos haeretico­rum. Sunt insignes in istis sententiae. Specimi­nis gratia nonnullas proferam. Ea, quae seculi amatoribus chara sunt, Sancti, velut adversa, refugiunt: plus adversitatibus mundi gaucknt, quam S. Isidorus Hispalensis. 545

Next

/
Thumbnails
Contents