Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
544 Notitia Patrum. quam prosperitatibus delectantur, lib. 5. cap. 16. Quid in hac vita laboriosius , quam terrenis desi- deriis aestuare ? Aut quid hic securius, quam hujus seculi nihil appetere ? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis ejus curis, et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem eum oderunt, nec sequuntur; internae tranquillitatis quiete fru- entes, futuroe pacis requiem , quam illic exspectant , hic quodam modo jam inchoant. Ibid. Ad perfectum non sufficit, nisi, ut abnegatis omnibus suis etiam seipsum quisque abneget. Sed quid est seipsum abnegare , nisi voluntatibus propriis renunciare ? Ut, qui superbus erat, sit humilis • qui iracundus, esse studeat mansvetus. Nam si ita quis renunciet, quce possidet, omnibus, ut suis non renunciet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renunciat omnibus rebus suis, sua abnegat: qui vero renunciat moribus pravis, semetipsum scilicet abnegat. Unde et Dominus : Qui vult, inquit, post me venire , abneget semetipsum. (Matth. 16. v. 24.) Cap. i8. Tam doctrina, quam vita clarere debet Ecclesiasticus doctor. Nam doctrina sine vita arrogantem, vita sine doctrina inutilem reddit. Cap. 56. Sacerdotis prcedicatia operibus confirmanda est, ita, Ut quod docet verbo, instruat exemplo. Eera est illa doctrina, quam vivendi sequitur forma. Nam nihil turpius est, quam si bonum, quod quis sermone praedicat, explere opere negligat. Tunc enim utiliter praedicatio profertur, quando efficaciter adimpletur. Ibid. Scripturas haeretici sano sensu non sapiunt, sed eas ad errorem pravae intelligentice ducunt, neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas perverse ad errorem proprium pertrahunt. Cap. 12. Doctores errorum pravis persuasionibus ita per argumenta frau-