Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

í nisi fortasse aliquid singulare se se offerret. Nam quae etiam huc usque dederam, eo potissimum spectabant, ut appareret nobisne in Ecclesia Ca­tholica sint eadem Fidei dogmata, quae erant primaevae Ecclesiae, quqd tempus primaevum Ec­clesiae fere tantum huc usque se extendit, et nura verum sit, in Catholica Ecclesia esse depravata, et corrupta instituta Religionis, eos autem, qui sibi ducibus, Luthero, et Calvino reformationem fecerunt, seque ab Ecclesia Catholica segregave­runt , puriorem sibi formasse Religionem. S. Isidorus Episcopus Hispalensis. S. Isidorus Severiani Carthaginis in Hispa­nia Praefecti filius duos Episcopos fratres habuit, Fulgentium Carthaginensem , et Leandrum Hispa- lensem , cui ipse in Archiepiscopatu a. ögö. suc­cessit. Literis non tantum Latinis, sed etiam Grae­cis, et Hebraicis erat egregie excultus. Haeresim Ananam, quam Gothi, dominantes in Hispania, sequebantur , adhuc adolescens palam oppugna­vit, maximumque adiit discrimen, ne ab haere­ticis occideretur. Anno 619. Concilio Hispalen- si II. praefuit, in quo ejus opera multa ad rem Ecclesiasticam pertinentia, eamque ordinandam summa prudentia, et consilio decreta sunt: in quo Episcopum etiam quemdam Syrum, Ace- phalorum haeresi addictum, erroris ita convicit, ut illum ejuraverit, et ad fidem Catholicam re­versus sit. Anno 633. Toletanum IV. Concilium e >t habitum Episcoporum totius Hispaniae ad rem Catholicam constituendam, postquam Reccare- dus Rex cum tota Visigothorum gente ad Catho­licam fidem reductus fuisset, et ad damna repa­rgn­54a Notitia Tatrum.

Next

/
Thumbnails
Contents