Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
<3ent superesse, quam ut ea , quae in Ecclesia Catholica fierent miracula, negent, esse vera miracula , non in alio suam fundantes negationem, quam in dicendo, miracula, in quibus glorietur Ecclesia Catholica, esse fraudes, mendacia, et credulitatem. Numquam ex Scriptura ostendent, Christum miracula in Ecclesia restrinxisse ad solam aetatem Apostolorum, iisque reclamant omnia monumenta historiae de rebus gestis in Ecclesia. Igitur miracula, quae referuntur a fide dignis testibus , cujusmodi testem fuisse etiam S. Gregorium, quis nisi impudentissimus negare audebit? non sunt tribuenda fraudibus, non sunt deputanda mendacia; sed illud fictum nonnisi ad libidinem sentiendi est, quod dictitant contra miracula, qui nullam his fidem volunt esse habendam. Istud de his iisdem jam est observatum, et notatum supra Prolegomenorum Cap. i. §pho. 3. Epistolas tam multas S. Gregorius scripsit, ut hae in libros quatuordecim sint distributae, plu- resque sint octingentis. Elucet ex his singularis illius modestia, pietas, charitas, prudentia in gubernando, fortitudo in adversis, et constantia in asserendis iis, et vindicandis, quae statuta sunt per Canones Ecclesiae. Quaedam ex his jam producta sunt in harum Institutionum supra designatis §phis. S. Gregorii Operibus in omnibus editionibus adnectitur S. Paterii Expositio Veteris, et novi testamenti. Fuit S. Gregorii discipulus, et Ecclesiae Romanae Notarius, cujus expositio cum fluxerit ex institutione S. Greeorii , idcirco cum o - * m hujus etiam Operibus visum fuit eam conjungere. Excerpta, ad dogmata Fidei pertinentia, ex Gregorio , ceterisque , qui adhuc subsequentur , Patribus , et Doctoribus Ecclesiae daturus non sum, S. Gregorius Magnus. 541