Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
558 Notitia Patrum. moniis Scripturae roborat, et confirmat. Etiam in libris Moralium, et in homiliis suis saepius asjit de officio Pastorali. Nec obstat, quod sanctus hic Doctor tantum de officio Episcoporum praecipere videatur. Ejusdem enim prorsus generis sunt officia omnium, qui curam animarum gerunt, quamvis cum dispare jurisdictionis potestate. Praeter ista, quae jam recensita sunt, habet Gregorius, Homiliarum in Ezechielem libros duos, totidem aeque homiliarum libros in Evangelia: libri in Ezechielem constant homiliis 22, libri in Evangelia homiliis 4o. Habet quoque Expositionem in librum 1. Regum, expositionem Cantici Canticorum, expositionem septem Psalmorum, qui Poenitentiales vocari solent, Concordiam quorumdam locorum Sacrae Scripturae per interrogationes, et responsiones. Haec tamen non omnia sunt ab ipso Gregorio literis mandata, sed, cum solummodo ab hoc fuissent pronunciata , et voce edita, quae Claudius, ejus discipulus, postea Abbas factus Classensis, auditione a se excepta literis deinde tradiderit, neque semper accurate. Ex ipsius S. Gregorii Epistola 24. ad Joannem Sub- diaconum data istud cognoscitur, cujus ibi verba ista sunt: Charissimus quondam filius meus Claudius aliqua me loquente de Proverbiis, de Canticis Canticorum, de Prophetis, de libris quoque Regum, et de Heptateucho (liber intelli- gitur se jtem Psalmorum Poenitentialium) qtice ego scripto tradere prae infirmitate non potui, ipse ea suo sensu dictavit, ne oblivione deperirent, ut apto tempore hcec eadem mihi inferret, et emendatius dictarentur. Quce cum mihi legisset, inveni dicturum meorum sensum valde inutilius fuis~