Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

T telligitur, fuisse in more * ut Episfcopo consé- crando, coraih altari constituto cum libro Sacro­rum Canonum Pastoralis etiam S. Gregorii in manus traderetur. Numquam magis, quam nunc ars muneris Pastoralis excolitur, utpote, ejus Professore per omnes Theologicas scholas consti­tuto: magnamque istius artis commendationem a sibi videntur suscepisse, eo quod proclament ex S. Gregorio artem artium esse regimen anima­rum: de quorum vero multis dubitandum sit, an vel viderint Pastoralem S. Gregorii, aut alterius , patris, qui de scientia pascendi, et regendi seri- q pserunt , attamen putent hanc artem se apprime • scire, quamvis tantum ex eorum aliquo, quem Catholicus nec pro ove agnoscere potest, minus- que pro pastore, utpote ex iis, qui ovile Chri­sti disperserunt, sibi Pastoralem suam consarci­naverint. In partes quatuor est divisus liber. In i prima de vocatione ad Episcopatum agit, et qui­bus dotibus instructus essé debeat, qui Episco­pale munus suscipit, omniumque primo cavet, né imperiti ad istud adseendant. JNam ab imperitis qua, ait, temeritate ministerium Pastorale su- i'& scipitur, quando ars est artium regimen anima- v rum ? Ex se namque , et non ex arbitrio Sum­mi Rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibusy >\ nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine ■■ accensi culmen regiminis rapiunt potius, quum assequuntur. In parte altera docet, qualem vo­catus ad munus Pastorale debeat se exhibere; in tertia qualiter Praesul se gerere debeat in docen­do, et monendo sibi subjectos; demum in quar­ta, qualiter Praesul omnibus mtmeris sui parti­bus expletis se ipsum in humilitate fundare ue- beat, ne per superbiam intumescat. Artis Pasto­ralis praecepta, quae dat, semper idoneis testi­34 * men S. Gregorius Magnus. 53^ t.

Next

/
Thumbnails
Contents