Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
' Quae ex Protestantibus nostra aetate exorta sunt lumina interpretationis statuunt, sensum Scripturae sacrae , non adhibendum esse ad ea, quae credenda , sed solum modo ad ea, quae agenda sint, et in qua actione ponendum sit totum, quod habet Christiana Religio. Cum ceteri Protestantes omnia in sola fide constituant, isti recentiores m n dubitant profiteri , se nullam habere fidem. Manent tamen inter se religione conjuncti. Alterum Gregorii opus est Regula Pastoralis. Multi Episcopi gratulati erant Gregorio de dignitate Romani Pontificis. Joannes autem Ravennas etiam amice ei exposuerat, quod Pastoralis curse pondera delitescendo fugere voluisset, ut ergo ostenderet quam arduum hoc munus esset, confecit hunc Regulae Pastoralis librum. Non potest sufficienter dici, quomodo liber iste exceptus ab omnibus sit, nec tantum in Occidente, verum etiam in Oriente. S. Leander Episcopus cum illum ab amico sibi missum accepisset, osculatus ipsum est, et per totam Hispaniam evulgavit. Mauritius Imperator eumdem ab Anastasio Fpi- scopo Antiocheno in lingvam Graecam vertendum curavit. In Concilio Moguntino a. 8i3. post Evangelium, Actus, et Epistolas Apostolorum idem hic liber propositus est, quem Episcopi sequi deberent in suo munere Pastorali. Pariter in Rhemensi Synodo a. 8i5. lectce sunt sententias Pastoralis jB. Gregorii in praesentia omnium, ut Pastores Ecclesias intelligerent, quomodo ipsi viverent, et qualiter sibi subjectos deberent admonere. Aeque in Concilio Turonensi, a. 8i5. habito, Canon iste constitutus est: Episcopi Canones, et librum Pastoralem S. Gregorii ignorare non debent. Quin ex Hincmaro Rhemensi intel536 Notitia Patrum. /