Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
et Saeramentorum adminislratione assiduo, et quasi continenter pascendos , se se his ad haec semper promptos, et paratos exhibendo; qualis Congregatio Presbyterorum Secularium Missionis, quod ei nomen fuit, Parisiis a S. Vincentio a Paulo instituta ad pauperes, et rusticanos homines excolendos Religionis doctrina; qualis Congregatio Oratorii Jesu, a Petro Cardinale de Barulle instituta Parisiis, ut plures alias istiusmodi Congregationes praetermittam, quas omnes colligere, et describere quam longum esset, hinc intelligi potest, quod Silvester Maurolicus Opus suum, in quo sibi proposuerat hoc effectum dare, et recensere omnia Instituta Religiosorum, hunc Oceanum Religionum omnium appellaverit, istoque nomine insigniverit. Inter haec Instituta R eligionum, quae sunt recensita a me, fuit memoratura et illud Sanctimonialium, quod formatum a S. Francisco Seraphico primam rectricem S. Claram habuit, et alterum quod a S. Birgitta fundatum fuit. Fuerunt autem, et alia quam plurima, perstantque etiam adhuc nunc multa. Neque enim haec, qua nos vivimus, valde propitia Religiosorum Ordinibus sive virorum, sive feminarum aetas fuit, quarum alia nonnisi asceticam vitam colere voluerunt, alia ejusmodi pietatis opus profiteri, quo inservirent etiam aliis. Tales sunt Virgines, Deo sacratae, quaeElisabethi- nae vocantur, quae curam et obsequium exhibent aegrotis feminis ; tales, quae puellas docent, tam- que in pietate instruunt Christiana, quam in artibus, quae illi sexui conveniunt, ut sunt Virgines TJrsulinae, et quae Notter Dame, et Anglicanae vocantur. Adversus illa Religionum Instituta, in quibus, qui essent, sibi tanlum vacarent, suamque A Sec: XIII. usque ad Sec. XFI 55