Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

54 Pistit. Hist. Eccl. Pars 1H. que salutem aeternam quaerere curarent, praeser­tim insurrexit nostrae aetatis genius, tamquam quae societati humanae viderentur infructuosa, et inu­tilia. Non est vero finis, qui hominibus a Deo datus, et praestitutus est, commoditas rerum, et fortunarum temporalium, sed quaerere illa ante omnia , quae sursum sunt, non quae super ter­rain. Coloss. 5. v. 2. Est etiam ipsius Christi hoc: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quce non auferetur ab ea. Luc. io. v. 4i. Qui asceticam vitam vixerunt, vel sibi subsidia vitae suis manibus quaesiverunt, ut veteres erant anachoretae, et monachi, vel his etiam provisum ad vitam sustentandam per pias fundationes est, ut viverent, soli Deo servien­tes, nemini hominum graves, et molesti, et e quibus tamen numquam non etiam prodiverint viri et sanctimonia praediti, et doctrina excultis- sirni ad regendas in Episcopali munere Ecclesias, fortissimaque propugnacula Religionis adversus hae- reses , et corruptores Religionis. Actuosum vitae genus, quod plures Religiosi Ordines habent vi suae professionis, pertinet ad adjutorium aliis prae­bendum , vel etiam ad id supplendum, quod fa­cere alii deberent, et facere negligunt. Annon autem humanae societati oneri ii potius sunt, qui­bus subsidium impendi ab aliis debet, quam qui nullum tale requirentes vitam tamen ad normam Christianae pietatis instituunt? Quaerite primum regnum Dei. Matth. 6. v. 35. fllB

Next

/
Thumbnails
Contents