Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

52 Instit. Hist, Eccl. Pars IE. Ordine Operarios yocant, et ad domestica so­lummodo munia destinati sunt, qui non imperiti litefarum idonei judicati sunt ad docendum, his- que biretorum, quod capitis tegmen est, conces­sus usus erat. Unde vero factum est, ut hi etiam ad Sacerdotium adspiraverint: cumque hoc iis negatum fuisset, patrocinia exterorum conqui­rendo turbas excitaverint. Hae quamvis vix alicu- jus momenti essent, tamen hoc arripuerunt ad obtrectandum, et nocendum toti Ordini quidam ex alio Ordine, apud quos in invidiam venerat Ordo Scholarum Piarum propter favorem, in quo < erat apud Viros etiam Principes. Cum igitur uni ex hoc ipso Ordine inquirendi in turbarum cau­sam negotium commissum fuisset ab Innocen- tio X. atque iste rem, prout affectus ei dictaverat,, depinxisset, et ex musca leonem fecisset, Ordo • non quidem sublatus , sed ad Congregationem, simplicia tantum vota habentem, quorumque obli­gatio eousque tantum maneret,, quousque quis * manere in Congregatione voluisset , ab eodem Pon­tifice redactus est ipso adhuc S. Josepho Fundato­re Ordinis vivente, intercesserunt vero anni non­nisi undecim, et Clemens IX. ad plurimorum Prin- cipum preces, sibi instanter factas, eumdem Or­dinem a. 1669. reposuit eo, unde erat dejectus. Franc. Maria Bonadu ejusd. Ord. in Eita S. Jos. Calas. Praeter hos Ordines tam multa adhuc fuerunt In­stituta Virorum , qui in societatem coiverunt, et vel solam asceticam vivendi rationem sibi propositam habuerunt, vel etiam secuti aliquod officii genus, quod exhibendo aliis dirigeretur ad obsequium erga Deum. Qualis fuit Congregatio Oratorii instituta Romae a S. Philippo Nerio ad Fideles Verbo Dei, et j /

Next

/
Thumbnails
Contents