Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
pae regiones diffudit. Praeter ordinaria aliis Religionibus vota, habet quartum de infirmis, et aegrotis juvandis, et curandis. A Pio V. R. P. hic Ordo, qui Fratrum Misericordiae vocatur , confirmatus est a. JÖ72. Alterum Ordinem Clericorum Regularium ministrantium infirmis Romae instituit S. Camillus de Lellis, Theatinae dioecesis Presbyter, quem Sixtus V. R. P. confirmavit a. 1 585. In eo differunt a Fratribus Misericordiae , quod hi laici sint, excepto uno Presbytero in singulis domibus eorum, et ad curanda aegrorum corpora, ipsorum professio dirigatur, Camilliani vero sint Clerici voto se obstringentes ad curam impendendam spiritualem infirmis, et moribundis. Inter Ordines, quiSolennia Vota habent (in eo haec ab aliis votis differunt, quae dici solent Simplicia , quod haec solvi possint ex justa causa ab Episcopis , illa solvantur nonnisi per Romanum Pontificem,) ultimus ad hoc tempus est Ordo Scholarum Piarum ad informandam pietate, et literis juventutem praesertim pauperem, et gratuito, vi suae professionis atque voti. Nam etsi hoc a Societate Jesu etiam factum sit, et fiat, et ab Clericis Regularibus de Somascha , imo et in monasteriis juventutis institutio in pietate et literis jam olim facta sit; tamen nullus adhuc ordo erat , qui hoc ex professo, seque obstringendo per votum fecerit. S. Josephus Calasanctius, Petraltae in Aragónia nobili genere natus, hunc Romae fundavit a. i5g7. Gregorius XV. eumdem a. 1621. confirmavit. Cum Ordo non tantum in Italia ad alias civitates , et loca, verum etiam in regna alia fuisset statim expetitus a permultis, neque tot suppeterent ex Clericis, qui dari et mitti possent, defectus hujus supplendi causa adhibiti sunt ad docendam juventutem etiam Fratres, quos in Iiog 4 * OrA Sec. XIII. usque ad Sec. XFI. 51