Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
5o last'd. Hist. Eccl. Para IP*. data die 7. Mart. 1801. sed duntaxat intra fines Imperii Russici, constituto eodem Francisco Karéit Praeposito generali: anno autem 1814. die 3o. Julii ad preces Ferdinandi Regis extensa est ad regnum utriusque Siciliae. Deferebanturque unanimi fere totius Christiani orbis consensu instantes, urgentesque petitiones ab Archiepiscopis , Episcopis , atque ab omnium insignium Personarum Ordine, et coetu pro ejusdem Ordinis restitutione. Concessiones , et facultas pro Imperio Russi- co, et utraque Sicilia die 7. Aug. 1814. extensa est ab eodem Pio VII. ad Statum Ecclesiasticum, et ad omnes alias ditiones. Haec de restitutione Societatis Jesu excerpta sunt ex ipsa Bulla Restitutionis, quae eadem die 7. Aug. Romae in Ecclesia SS. Nomini sacra post celebratam Missam a Summo Pontifice ad aram, ubi corpus requiescit S. Ignatii de Loyala, solenniter publicata fuit. Die 17. Maji a. 1824. Leo XII. per Breve suum Apostolicum eidem Societati Jesu restituit Romanum Collegium, quod jactis ejus fundamentis per 1; S. Ignatium Loyola a Gregorio XIII. Pontifice molitione ingenti, a« magnificentissima exstru- -j ctum fuit Religioni ac bonis artibus tradendis, procuratumqUe jam etiam antea ab eadem Societate fuit, annuo censu scutorum duodecim milii- -ill um monetae Romanae ex aerario Pontificio assigna- to in perpetuum. Scutum Romanum aequivalet dg| flor. Rhenens. Eidem Societati destinavit idem Summus Pontifex Collegium, quod educandis, eru- diendisque nobilibus alumnis se aedificaturum in ii eodem Brevi declaraverat. Alium rursus Ordinem a. l55o. instituit S. .? Joannes de Deo Lusitanus: qui cum Granatae in ni Lusitania c oepisset, se brevi pev alias plures Euro- pie