Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

S. Hieronymus. 475 ptum contendit, et monasteria Nitriae lustravit, in quibus, ut ipse testatur lib. 2. cont. Rufin. in­ter Sanctorum choros aspides latere perspexerat, per aspides intelligens monachos, erroribus Ori- genis infectos. Alexandriae Didymum adiit, ut audiret docentem, de quo deinde in epist. 84. ad Pammachium: Vidi, inquit, Didymum et in mul­tis ei gratias ago: quod nescivi, didici; quod sciebam, illo docente, non perdidi. Erat Didymus instituto monachus , et scholae praefectus Alexan­drinae Cathecheticae. In pueritia, dum prima ele­menta literarum disceret* ex morbo in caecitatem inciderat, omnemque facultatem videndi amiserat. Non eo minus in omni fere genere scientiarum ita profecerat, ut excelleret, nec tantum Gram­maticam, rhetoricam, dialecticam, arithmeticam, musicam didicerit, sed etiam in literis sacris, et earum quaestionibus explicandis exercitatissimus esset. Quamobrem eum admirabantur omnes, et videre cupiebant. Antonius quoque monachorum pater ad eum cum venisset, eidem dixisse fertur: Nihil te moveat o Didyme , jactura corporalium oculorum. Ejusmodi enim oculis oi'batus es , qui­bus et muscas, et culices videre possunt: gaude potius, cquod illos habeas, quibus Angeli vident, quibus Deus cernitur, et lux ejus comprehendi­tur. Quamvis vero vehementer insectatus esset cum alios haereticos, Ium praesertim Arianos; ta­men ipse Origenis quibusdam erroribus captus est. Hoc est, quod S. Hieronymus dixerat, Quod scie­bat, se illo docente, non perdidisse. Hanc ob causam is etiam in Synodo Constantinopolitana generali V. damnatus fuit. Socrat. I. 5. c. 5. Theo- dórét. I. 4. c. 27. Sozom. I. 7. c. i4. Hieronymus vero jam ante etiam Apollinario Laodiceno Antio­chiae usus est magistro in intelligendis Sacris li- Tomulus IV. teris,

Next

/
Thumbnails
Contents