Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

476 Notitia Patrum. teris, sed perinde etiam de isto in epist. ad Pam- machimn scripserat , se illius dogma contentio­sum non suscepisse. Erat quippe conditor haere- seos , quae ab eo Apollinaristarum dicta est. Dum S. Gregorius Naz. Episcopatum Constantinopolita- num administrasset, Hieronymus etiam ad hunc venerat Sacras easdem literas discendi causa, nec diffitebatur postea, se hoc doctore et magistro eas addidicisse. Ex Aegypto autem reversus , in monasterio in Bethlehem , quod a Paula Romana, quae se monasticae vitae causa in Orientem contulerat, erat exstructum, locum suae habitationi fixit, cujus mo­nasterii etiam praefecturam gesserat. Dum ab Ala- rico Rege Gothorum a. 410. Roma fuit capta, et direpta, multique Roma, et ex Italia in Orientem fugissent, Quotidie , scribit ipse Hieronymus, Epist. 126. sancta Bethlehem nobiles utriusque sexus , divitiis affluentes, suscipit mendicantes. Quibus quoniam opem ferre non possumus, con­dolemus , et lacrymas lacrymis jungimus: occu­pati sancti operis sarcina, pcene omne studium omisimus, Scripturarumque cupimus verba in opera vertere , et non dicere sancta, inciderat adhuc gravior calamitas. Nam subitus barbaro­rum impetus a. 4n. sic Aegypti limitem, Palae­stinae, Phoenicis, Syriae percurrit instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix Dei misericordia il­lorum manus se potuisse evadere idem de se te- stetur cit. loc. Hieronymus. Etiam a Pelagianis , ideo, quod contra Pelagium, ejusque errores scri­pserit, gravissimam adversitatem perpessustest tam ipse , quam totum ejus monasterium. Rem re­fert S. Augustinus lib, de Gestis Pelagii: A ne­scio, inquit, quo cuneo perditorum , qui valde in . per-

Next

/
Thumbnails
Contents