Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Notitia Pat nini. inspectaque monachorum, deserta incolentium, disciplina , et moribus, ad quod vitae genus ani- ino rapiebatur, in eam eremi pariem se contulit, quae juxta Syriam Saracenis jungebatur, „magno gaudio susceptus a Theodosio ejus monasterii Ab­bate. Hic quamvis tempus omne partim Deum precando, partim legendo, et codices describen­do impendisset, tamen non vacabat carnis mole­stiis , et tentationibus. Sic enim de se ipse scri­bit: Pallebant ora jejuniis, et mens aestuabat in frigido corpore , et ante hominem sicca jam car­ite praemortuum sola libidinum incendia bulliebant. Putabam me Romanis interessé deliciis. - - - Itaque omni auxilio destitutus ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia sub­jugabam. Memini me clamantem diem crebro junxisse cum nocte. Epist. 22. ad Eustoch. Hanc ob causam Epist. 115. ad Rusticum, testatur, semet posuisse ad lingvam Hebraeam , quam dif­ficillimam vocat, discendam, gavisus postea, quod de amaro semine literarum dulces fructus carpse­rit , videlicet in eo labore, quem postea impen­dit vertendae ex Hebraeo in Latinum, interpre- tandaeque Scripturae sacrae. A Paulino Episcopo Antiocheno Presbyter ordinatur, cum eodem Paulino, et Epiphanio Komám ad Concilium, de quo jam in Epiphanio dictum est, ivit; ubi triennium mansit, et Da- maso Papae operam navavit in scribendis Eccle­siasticis epistolis. Quo mortuo insectationes per­pessus a quibusdam e Clero Romano, quibus molestum accidit, quod ob pietatem, et erudi­tionem suspiceretur Romae, rursus navigavit in Orientem, et Jerosolymam venit. Unde inAegy­/ ptum 474

Next

/
Thumbnails
Contents