Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

T S. Hieronymus. 4y3 scere licet. Horum omnium veluti fastigium, sibi Sacerdotium vendicat, quod ex virginum ordine praecipue constat, aut si minus ex virgi­nibus , certe ex monachis, aut ex iis, qui a suis se uxoribus continent, aut secundum unas nuptias in viduitate versantur : secundis vero nuptiis implicitus in Ecclesia ad Sacerdotium non admittitur, tametsi ab uxore aut se se con­tineat , aut sit viduus. Ejusmodi, inquam, ab Episcopi, Presbyteri, Diaconi, et Subdiacmi gradu rejicitur. In Anchorato num. 21. S. Hieronymus. Hieronymus Stridone, quod in Dalmatiae, et Pannoniae confinio situm erat oppidum, a Gothis postea eversum, natus est a. 629. parentibus Christianis, ut ipse Apolog. 2. contr. Rufin. te­statur. Ab Eusebio patre, homine locuplete, E o- mam studiorum causa missus , Donatum in Gram­matica , Victorinum in Ehetorica praeceptores habuit. Flagrabat ingenti scientiarum, et libro­rum comparandorum desiderio, quos alios pecu­nia sibi comparaverat, alios manu sua descripse­rat. Viros quoque adiit, et coluit eruditionis fa­ma illustres. Hoc cum primum in Italia fecisset, et praesertim Aquilejae, ubi eo tempore Valeria­nus illius urbis Episcopus, Chromatius Presbyter doctrinae laude florebant, atque etiam in Eufini familiaritatem venisset, sed quae deinde discissa est, iter arripuit in Gallias, omnesque fere illius oras perlustravit, ut viros doctos inviseret, noli- tiamque librorum perlustratis bibliothecis acqui­reret. In Orientem postea transfretavit, et An­tiochiam venit: atque Syria quoque peragrata,

Next

/
Thumbnails
Contents