Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Notitia Patrum. clesia: Est regia quaedam via, nimirum Eccle­sia , Dei ac veritatis iter. Ena quceque vero hae- resum, regia derelicta via, ad dextram, sini- stramve deflectens , deinceps in immensum erro­rem se se committens abripitur.------- Agite ita­que Servi Dei, ac Sanctae Dei Ecclesias filii , qui certam Fidei regulam agnoscitis, ac viam veritatis inceditis, ne vos contrariae vocps abs­trahant , aut cujuslibet ementitae sectae sermo­nes decipiant. Haer. 5g. num. 12. De Primatu S. Petri: Princeps Apostolorum Petrus, qui Domi­num aliquando negavit , ille est, qui quidem so­lidae Petree instar nabis exstitit, cui veluti fun­damento Domini fides innititur, supra quam Ecclesia modis omnibus exstructa est, adversus quam portae inferi, id est, hcereses, et haere­tici numquam prcevalebunt. Haer. ead. 5g. num. 7. De mortuis Fidelibus: Quod ad mortuos spe­ctat , nominatim ipsorum mentio fit, ac preces, et sacrificia, mysteriaque frequentantur. In An- chorato num. 33. Haeresi autem 75. num. 7. Do­gma vocat religiosissimum, quo qui pro fratri­bus precantur, bene de illis sperare constet, quasi peregre profectis, atque preces, quae pro mortuis concipiuntur, iisdem mortuis utiles esse dicit. De gradibus virtutum in Ecclesia , et cae­libatu Clericorum in majoribus Ordinibus: Fun­damentum, ait, ac veluti crepido quasdam in Ecclesia virginitas est, quae a plerisque colitur, et observatur, et in illustri quadam gloria , ac praedicatione versatur, secundum hanc conti­nentia , deinde viduitas, post suum quoque lo­cum obtinent honestae nuptiae, praesertim singu­lares, ac minime repetitoe. Quod si quis mor­tua uxore, vel mulier mortuo marito id volue ■* rit, alterum maritum , uxore/nve, sibi adsei­sce­47^

Next

/
Thumbnails
Contents