Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
tentionem alibi, et in privatis domibus. Dixi, supra, si tamen haec epistola- ipsius Epiphanii est. Nam S. Damascenus in Apologeticis suis Sermonibus de Imaginibus num. 5 pag. 319. ad hanc objectionem respondit, hunc Epiphanii libellum fictum, supposititiumque esse: et quod etiamsi verum esset, tamenEpiphanium non ejus sententiae fuisse, ut illas penitus auferret, cujus rei testis sit ipsamet Epiphanii Ecclesia, quae ad hanc nostram usque aetatem, inquit, imaginibus undique decoratur. Sunt Opera S. Epiphanii plura adhuc, vel dubia, vel etiam manifeste suppositia: et fortasse haerent in latebris, et producentur, ut plura aliorum Scriptorum Ecclesiasticorum sic protracta in lucem sunt, atque ipsius etiam Epiphanii Commentarium in Cantica Canticorum a Petro Francisco Foggino ex codice bibKothecae Vaticanae a. 1750. Dabo quaedam excerpta ex S. Epiphanio. In Anchorato num. 9. sic loquitur: Si Deus Puter est, et Filius utique erit, et spiritus sanctus, non genitus, aut creatus, non Filii frater, aut Patris nepos; sed a Patre procedens, et accipiens a Filio ,• a Patre, Filioque non alienus, verum eadem ex substantia, eademque divinitate ex Patre, et Filio, et cum Patre, et Filio, subsistens. Deus propterea est a Patre, Filioque procedens. Anne satis luculenter docuit, et asseruit processionem Spiritus sancti a Patre, Filioque? De Traditione: Traditione opus est. Neque enim ex iScripiura peti possunt amnia. Idcirco alia scripto , traditione alia Sanctissimi Apostoli reliquerunt. Haeres. 60. num. 6. DeEcS. Epiphanias. 471