Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

470 Notitia Patrum. inter Opera S. Hieronymi: quarum altera inscri­pta est eidem Hieronymo, altera Joanni Episco­po Jerosolvmitano. In hac , ut cetera praetermit­tam, scribit si tamen ipse Epiphanius est, qui lioc scribit, se in Palaestina observasse in foribus cuiusdam Ecclesiae velum appensum, habens ima­ginem quasi Christi, vel Sancti cujusdam, istud- que scidisse, eo, quod hoc contra Scripturarum auctoritatem esset, nec probabat, imagines ser­vari in Ecclesiis. S. Epiphanius profecto non igno­ravit etiam jubente Deo supra arcam fuisse con­stitutos duos Cherubinos, formatos ex auro. Aliud igitur quidpiam cavebat in hac imaginum amo­tione quod esset contra Scripturarum auctorita­tem. Idem Haeres. 79. eos ait esse haereticos, qui imaginem Beatissimae Virginis circumferrent, et colerent. Locutus vero est de Collyridianis, qui Deiparam, tanquam deam colebant. Itaque quidpiam esse debebat aliud Epiphauio, cur in Ecclesia nollet servari, et exponi imagines, istud- que haberet contrarium Scripturarum auctorita­ti , vel quod in earum cultu observasset quidpi­am vitiosum, vel metuerit ne res eo vergeret, dum seculo Ecclesiae quarto multi superessent ad- liuc ethnici, qui ad Religionem Christianam ac­cedentes possent credere a nobis simulacra pró Deo coli, et ne etiam Judaei istud de Christianis opinantes a Religione absterrerentur. Nam si in retinendis imaginibus, et in earum tali cultu, qualis exhibetur ipsis in Ecclesia Catholica, et quem Concilium Nicaenum IT. definivit, esse li­citum et pium, labem aliquam, Scripturae con­trariam, Epiphanius existimasset esse, dixis­set simpliciter, imagines non esse relinendas. Nam dum hoc cum exceptione dixit, quoad Ecclesias, intelligitur, nihil habuisse contra imaginum ré­tén-

Next

/
Thumbnails
Contents