Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
S. Epiphaniis. orthodoxum populum in fide firmandum adversus ejus corruptores, et haereticos. Tarsino, et Mati- dio Presbyteris Ecclesiae, quae erat in oppido Suedris in Pamphylia eumdem Epiphanius inscripsit, utpote, qui Opus illud ab eo petierant. Fit m eo haeresium recensio, et dogmatum, quae illis erant, quasi ad indicandos scopulos, a quibus cavendum sit. Hanc recensionem, cum nonnisi breviter, et succincte Epiphanius fecisset; plures, et inprimis Paulus, et Aeacius Archimandritae, omnium monachorum nomine Epiphanium rogarunt , ut ea , quae in Anchorato docuisset, fusius, atoue distinctius exponeret. Quibus obsecutus alterum librum confecit, in quo non tantum plenius haereses descripsit, atque harum dogmata, et errores exposuit, verum etiam hos refutavit: quem Panarium vocavit, quasi arculam omnium antidotorum genera continentem. De octoginta haeresibus in eo tractat, a sectis, quae jam ethnicis, et Judaeis erant, earumque erroribus initium ducens , m ea vero, quae haeresis Massalianorum erat, et sub Constantio Imperatore eruperat, consistens. Hujus vero Panarii rursus epitomen fecit, quam Anacephalaeosin appellavit. Est ejusdem Epiphanii liber praeterea de Ponderibus, et Mensuris. Ponderum in eo, et mensurarum, quarum mentio in Bibliis fit, notionem dat, adjuncta etiam historica narratione Versionis Interpretum septaginta, et reliquarum Graecarum, ab Aquila, Symmacho, et Theodotione factarum, nec non Tetraplorum , Hexaplorum , et Octaplorum Origenis. In descriptione autem Versidnis Septva- ginta Aristeam secutus est. Ex ejus epistolis, quas nemo dubitat plufes fuisse, solummodo duae supersunt, atque hae ipsae 469