Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

46« Notitia Patrum. Dum monachi regionem Aegypti, quae Ni- tria appellabatur , a Theophilo Episcopo Alexan­drino vexati, et e suis monasteriis pulsi Constan-- , tinopolim confugissent, et ab Joanne Episcopo Constantinopolitano, cognomine Chrysostomo non quidem ad communionem recepti, attamen hu­mane , et benigne suscepti fuissent, et idcirco Theophilus factiosorum Episcoporum conventum Constantinopoli instituisset, ad Chrysostomum e Sede etiam Episcopali exturbandum, ad hunc conventum ab eodem Theophilo invitatus erat etiam Epiphanius, credens Theophilo, ipsum et­iam Chrysostomum esse Origenistam, quo nomi­ne a Theophilo traducebatur , quod benignitatem illam monachis exhibuisset, quaerentes, inique secum actura esse a Theophilo. Res haec quomo­do se habuerit, narratum est supra Part. TI. $. i. Dum fine non exspectato istius rei, quam obser­vaverat nimis turbidam , Constantinopoli disces­sisset, Socrates refert lib. 6, cap. 12. i4. si tamen fides habenda est huic ipsius narratiunculae, Epi­phaniam his verbis Chrysostomo valedixisse: Spe­ro , te non moriturum esse Episcopum, Chryso- stomum autem reposuisse : Spero , te non per­venturum esse in patriam. Atque hoc evenit. Nam antequam pervenisset in Cyprum , mortuus in via est. De eo S. Hieronymus Epist. 58. Pa­ter omnium pcene Episcoporum, antiquae reliquia sanctitatis audiebat, et S. Augustinus Epist. 222. In doctrina Catholicae fidei laudabiliter diffama­tus. Anno 4o2. e vita decessit post annos 56. in Episcopatu exactos. Opera Epiphanii sunt, Anchoratus Graece 'Av*u(utoS' anchor is firmatas, in quem scopum, vi­delicet hunc librum Epiphanius composuerit ad or-

Next

/
Thumbnails
Contents