Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

S. Epiphanius. lino causa adjudicata fuisset, tamen scissio haec adhuc perstitit usque annum 4i6. Epliiphanius cum in Palaestinam anno 5g3. venisset, solebat enim crebro monasterium invisere, quod ipse exstru­xerat , rogatus a monachis monasterii Bethlehem, ordinavit Paulinianum fratrem S. Hieronymi, primo Diaconum, ac postea etiam Presbyterum, quamvis valde reluctantem, ita ut monacho­rum manibus capi, et deduci ad ordinatio­nem debuerit. Erat eo tempore Joannes Episco­pus Jerosolymae. Sed quia suspectus erat super Origiuismo, monachi sibi Presbyterum ab eo or­dinari noluerunt. Accidit, ut Jerosolymae ipso Joanne praesente, et Clero sermonem in Ecclesia Epiphanius adversus Origenistas haberet, Joan­nes vero, ejusque Clerici Canino rictu, naribus­que contractis, sunt verba S. Hieronymi Epist. 58. scalpentes capita delirum senem signabant, ac demum per Archidiaconum etiam idem Joan­nes jussit Epiphanium a sermone cessare. Alia vice cum invitatus populus, spe sola, quod audi­turus Epiphanium esset (quae pariter ejusdem Hieronymi verba sunt cit. loc.) Joannes Episco­pus contra Anthropomorphitcis condonabatur, oculos, et manus, et totius corporis truncum in senem dirigens, volens illum suspeqtum facere stul- tissimce hcereseos. Ubi vero Joannes finiverat ser­monem surrexit Epiphanius, et voce, atque ma­nu salutata Ecclesia, Quce locutus est, inquit, collegio frater , astate filius meus contra Anthro- pomorphitarum hasresim, bene, et fideliter locu­tus est , quce mea quoque damnatur voce. Sed oequum est, ut quomodo hanc liceresim condemna­mus , etiam Origenis perversa dogmata condemne­mus. Quce verba risus omnium, et acclamatio consecuta est. 467 Dum

Next

/
Thumbnails
Contents