Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

466 Notitia Patrum. jus in illo periculo opem imploraverat, se se eva­sisse insidias , ipse scripsit lib. l. de Haeres, hae- resi sexfa. Cujus sectae mores, et instituta cum ipsi prodita fuissent, eadem Episcopis manifesta­vit, una cum iis, qui illa nefanda sectae istius exercebant. Ex Aegypto in Palaestinam reversus prope natalem locum suum monasterium exstru­xit, j4d dictum. Vox est Hebraica, significans quidpiam stabile, atque ipsam etiam aeternitatem, Eo igitur videtur voluisse exprimere suum desi­derium, ut semper monasterium hoc perstet. Eidem monasterio etiam ipse praeerat, sacerdotio initiatus ab Eutychio Episcopo Eleutheropoli- tano. Percrebuit fama de Epiphanii virtutibus , et doctrina in partes omnes. Quare Episcopus Sala­minae, Cypri insulae metropolis, quae postea di­cta Constantia est, ab ejusdem insulae Episcopis electus est: sed vivendi rationem, quam obser­vaverat in monasterio , etiam in Episcopatu reti­nuit. Anno 582. a Damaso Papa Romae habitum est Concilium cum aliis de causis, et maxime ad errorem Apollinaris damnandum, tum etiam ad cognoscendam causam Maximi Cynici: qui cum se intrusisset ad Episcopatum Constantinopolitanum, ab hoc autem remotus fuisset per Concilium Con­stantinopolitanum. JI. ad Damasum recurrerat. Supra Institut. Part. I. pag. 520. Ad hoc con­cilium Honiam ivit Epiphanius , cum Paulino E- piscopo Antiocheno , secum assumpto etiam S. Hie­ronymo , cum ipse, et Paulinus fuissent acciti li­teris Imperatoris. Causam eidem concilio praebu­erat, etiam Ecclesiae Antiochenae scissio inter duos Episcopos Catholicos, Paulinum, et Flavianum. Supra Part. I. pag. 486. 521. Quamvis veroPau-

Next

/
Thumbnails
Contents