Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 45 Vicine, in eam. se abdidit solis herbis, et radicibus victitans. Quamvis asperrimam vitam duceret, tamen nactus est plures, qui se ei adjungerent, factis similiter cavernis, in quibus sub ejus magisterio vitam degerent, totam rerum caelestium com- templationi intentam. Mox Franciscus pro se, et sociis suis sacellum exstruxit, atque regulam his etiam vivendi dedit admodum austeram, interdicto in perpetuum carnium esu, nisi cuipiam eorum graviter infirmo medicus cibum istius generis praescripsisset. Multa Deus per illum signa, et prodigia fecit, ita ut Thaumaturgum vocarent, fuit- que vitae illius sanctitas celebratissima. Itaque Ludovico XI. Galliae Regi aliisque viris Principibus impense charus , et honoratus erat, quemque inviserent, sicque venerarentur, ut idem Lu- dovicus Rex etiam flexis genibus ejus se precibus commendaret. Hinc factum est, ut favore Principum hic Ordo celeriter propagatus sit per Italiam, Galliam, Hispaniam, et Germaniam. Sixtus IV. Ordinem hunc approbavit, habetque nomen Ordinis Minimorum Fratrum Eremitarum Patris Francisci de Paula. Ilenschenius, et Pa~ pebrochius in Supplemento Historico Actor. S. Francisc. de Paula. Ludovicus Doni in Histor. Or diu. Hunc rursus Ordo secutus est Theatinorum, quem a. 1024. instituerunt Joannes Petrus Caraf- fa Episcopus Theatinus , postea Pontifex factus Romanus, Paulus IV. nominatus, et Cajelanus Thienaeus Vicentinus ad Cleri, et populi mores cum alibi, tum in Italia, ipsaque Urbe a pravitate revocandos. Paupertatis talem professionem sibi assumpserunt, ut non solum nihil possiderent, sed neque eleemosynam peterent, et colli-