Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Áii Institut. Hist. Eccl. Pars IV. gotio ad Eugenium Papam. Tandem aThoma Sar- zano Apostolicae Sedis in Germania legato, qui etiam Eugenio in Pontificatu successerat, appellatus Nicolaus Y. persvasum ei fuit, ut Eugenium et ipse recognosceret legitimum Pontificem, seque ei subjiceret: cujus opera deinde illa etiam Concordata Germaniae perfecta sunt. A Nicolao V. deinde Episcopus primum Tergestinus , postea Senensis factus, a Callisto III. autem etiam Car- dinalitia dignitate auctus est, cui etiam a. i458. in Pontificatu, quemadmodum jam dictum est, successit Jam tum iii illa legatione ad Eugenium Papam , et in obedientiae sponsione, quam Eugenio fecerat nomine totius Germaniae, suum, in quo haeserit, errorem, adhaerendo Basileensibus, confessus, et Calhedram Petri professus erat, esse Petram, supra quam aedificata sit Ecclesia, ut neque sit in Ecclesia, qui Cathedrae Petri communione conjunctus non est: (Supra <fi. 5i.) deinde vero Pontifex factus Bullam edidit, in qua retractavit ea, quae in Basileensi concilio egerat adversus Eugenium Papam, et anathema in eos constituit, si qui auderent a Sede Aposlolica ad qualecunque concilium appellare. Anno 1465. die 2 4. April, edita haec Bulla est. Illae decisiones de eminentia conciliorum generalium supra Papam, factae Sessione 4. et 5. in concilio Constan- tiensi, sicut aliorum perquam multorum, ita et Aeneae fascinaverant oculos. At vero ex ipso concilio Constantiensi, in quo praescriptum est, ut ex suspectis de erroribus Wicleffi, et Hussi quaereretur , Utrum credant, quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit, sit successor B. Petri, habens supremam potestatem in Ecclesia Dei , et quod Martinus V. in eodem concilio Po- lonis, volentibus appellare a Papa ad generale