Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 445 J. 55. Pius II Conventus Mantuanus. Sanctio pragma­tica facta a Carolo VII Rege Gallice, ejus­que abrogatio. Pii II constitutio adversum appellantes. Paulus II Sixtus IV. Callisto III. Aeneas Sylvius patria Senensis e t familia Piccolomineorum oriundus successit , Pi- f us II. in Pontificatu nominatus. Dominicum Ca- prannicam Cardinalem ad concilium Basileense se­cutus, post scribae, et abbreviatoris literarumof- i ficia illic primum gesta, ad numerum illorum duo- 3 decim etiam assumptus deinde erat, quem sibi quasi censorium magistratum Basileenses consti- i tuerant ad negotia tractanda. Postquam iidem Basileenses in apertum schisma devoluti fuissent, r ausi etiam pseudopapam sibi ponere Felicem V. t tametsi alii plerique jam conventum illum Basile- 3 ensem deseruissent, atque in Eugenii IY. partem 1 transiissent, tamen Aeneas manserat in ea parte I Basileensium, quae pergebat praefracte inhaerere ia suo concilio, istudque continuare: quin et Feli- o ci V. a secretis erat. Nos, ait ipse in Bulla Be­it tractationis, cum nihil haberemus, quod nobis au- ‘i ferri posset, nullum adhuc tenebat beneficium 3 Ecclesiasticum, quo metueret privari ab Euge­nio , perseverandum putavimus, ne pariem , que» verior nobis apparebat, relinquentes, detrimen­\\ tum animae faceremus. Brevi postea ad Friderici II III. Imp. aulam transiit, rebusque Imperii tra- octandis adhibitus est. Cumque Imperator con­te stituisset relinquere illud bivium, in quo Germania Iraliquamdiit constitit inter Eugenium, et Felicem, S Aeneas quoque tendere coepit in Eugenii partem. Itaque legationibus etiam fungebalur hoc in ne- Tomulus IV* ag go-

Next

/
Thumbnails
Contents