Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
44 I/istit. Hist. Heel. Pars IV. functus vita fuisset. Nec tantum pro feminis hoc fecerat, verum etiam pro viris, idque in eodem monasterio , attamen ut essent ah invicem separati : unus autem ex viris praeditus sacerdotio utrisque praeesset. Vestis grisei coloris utrisque erat cum cruce rubea. Vita illorum pure asceti- ca, et soli contemplationi Divinarum rerum dedita. S. yintonin. Chron. Part. 3. Tit. 24. cap. ii. UrbanusV. qui factus est Pontifex a. i362. Ordinem hunc approbavit. Anno 1074. iterum novus Ordo Hieronymitarum in regno Castellae in Hispania a Petro de Guadaffinaria institutus est, vitae genus pariter asceticum sibi habens propositum. A Gregorio IX. obtinuit approbationem. Anno statim subsequente i375. Mediolani Ordo S. Ambrosii novus prodiit, quem Gregorius XT. confirmavit. S. Augustini Regula etiam huic Or- dini fuit: Officium vero Ambrosianum assumpse- -1 runt in Horis Canonicis recitandis. Praedicabant Verbum Dei, Confessiones excipiebant, aliaque munia obibant, quae Parochis sunt propria, attamen nonnisi cum horum consensu. Itaque videtur hic Ordo eum in finem institutus esse, ut adjumentum, et subsidium praeberetur Parochis. Joan. Mariana lib. 17. de Rebus Hispan. cap. 18. Pullarium Rom. Tom. I. pag. 28g. í- 7Ulterior continuatio de Ordinibus Religiosis. Ordinem rursus novum a. i435. condidit S. Franciscus de Paula, qui locus ejus natalis in Calabria fuit. Vitae solitariae amore in solitudinem se recepit, excisaque caverna in monte mari