Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIIT. usque ad Sec. XVI. 435 scinditur, collocant: et sic pulcherrimam monar­chiam Ecclesiae, quae Christianos huc usque te­nuit in unitate fidei, in una professione Religio­nis Christianae, in uno ritu Sacramentorum, in una observantia mandatorum, in eisdem caeri­moniis divini cultus , atque pacem , et tranquil­litatem asseruit, nunc abolere, et supprimere contendunt - - - et sic schisma factum est, ne­dum in obedientia capitis, sed et in doctrina Euangelii: quod omnibus Christicolis est abomi­nandum. Sed et iidem ipsi Principes adverterunt, quam id, quod Basileenses attentaverant contra Summum Pontificem, et in quo his praeiverant Concilii Constantiensis duae sessiones, quarta, et quinta suis illis decretis de eminentia Concilii ge­neralis supra Papam, nec sibi, suaeque potestati Regiae conduceret. Siquidem hoc, quod illae Ses­siones Concilii Constantiensis statuerunt, Basileen­ses vero etiam in actum deduxerunt, de sua su­pra Romanum Pontificem, qui Ecclesiae univer­salis caput est, potestate, facillime transferre li­ceat ad idem audendum in Reges, et Principes, aut etiam magis: cum potestas spiritualis a Christo instituta sit, jurisque proinde divini ex ipsoEvan- gelio ; potestas vero civilis, tametsi et haec ordi­natione nitatur divina, siquidem potestas non sit nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sint, Rom. cap. i3. v. i. nec tamen sit imme­diate ita a Deo, quemadmodum spiritualis solum auctorem habens Christum. Dum Oratores Con­cilii Constantiensis attulissent in Galliam, Joannem XXIII. e Pontificatu esse depositum ab eodem , Concilio Constantiensi, Ludovicus primogenitus Caroli VII. Regis Galliae, et Delphinus Sorbonicis

Next

/
Thumbnails
Contents