Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

435 Institut. Hist. Eccl. Pars IP*. doctoribus , e quorum prudentia, atque ingenio fluxerant illa decreta Constantiensia de eminentia Conciliorum supra Papam , dixit: P?llem equi­dem nasse, unde tantum vobis audaciae, ut Pon­tificem de Petri solio deturbare veriti nequaquam sitis. Id unum fortasse superest, ut de Regia di­gnitate genitori meo adimenda, nostrisque occu­pandis ditionibus cogitetis.' sed vestra consilia abrumpemus. Scriptor anonymus Hist. Caroli VII. Berthier in Hist. Eccl. Gallic. Tom. XV. lib. 45. pag. 528. Num satis hic Princeps, qui deinde Carolo patri in regno successit, undecimus e Lu­do vicis , dispexit, quaenam consectaria illorum Constantiensium decretornm essent, quibus etiam Basileenses sua ausa seditiosa inaedificarunt, et quam ipsis etiam Principibus formidanda ? Quae nostra aetate populorum complurium in Europa excitatae seditiones sunt, et rebellationes ad Re­ges non solum deturbandos ex throno, verum etiam vita spoliandos, sicut fecerant Galli in Lu­dovico XVI. Rege suo, ex hoc fonte fluxerunt, tit hoc declarabit postea etiam haec adhuc suo lo­co historia. Ex iisdem decretis Concilii Constan- tiensis Juris Ecclesiastici doctores, qui secuti Fe- Bronium sunt errantem, sed sequi renuuut erro­res suos retractantem, jus sibi composuerunt Ec­clesiasticum, quo in speciem velint videri favere Principibus, sed reipsa nonnisi adulentur, cum totum tendat ad eorum thronos subvertendos. Hi, iidem quo pacto Jus Ecclesiasticum susque deque vertant, et Romanum Pontificem habeant, totam- que Hierarchiám Ecclesiasticam pergant convelle­re ; in Dissertatione mea XV. in Selecta augumen- ta Historiae Ecclesiasticae videor mihi satis lucu­lenter ostendisse.

Next

/
Thumbnails
Contents