Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XITT. usque ad Sec. XVI. 43 dingus Archiepiscopus Florentinus Begulam S. Augustini iis dedit observandam, et vestem nigram in locum cinereae, cpiam sibi prius assumpserant. Ordinem approbavit Alexander IV. ite- rumrpie confirmavit Benedictus XI. S. Philippum Benitium pariter Florentinum habet hic Ordo sui propagatorum praecipuum. Michael Pocciantius in Chronie. Archang eius Gianius in Annalib. Ordo deinde effloruit Eremitarum S. Pauli I Eremitae, qui in Hungária originem habet ab Eusebio Canonico Strigoniensi. Hic enim cum se ad eremum contulisset , alios etiam eremicolas, dispersos per solitudines collegit in unnm contubernium. Regulam etiam hi S. Augustini susceperunt observandam. Nec alia ratione appellati sunt Eremitae S. Pauli, quam quod hunc, qui primus Eremitarum fuit, imitati sint vitam degendo in solitudine. Neque enim S. Paulus I. Eremita ullos habuit vel alumnos , vel aliquod formaverat Institutum cujuscumque Religiosi ordinis. Joannes XXII. Papa ad petitionem Caroli Roberti Regis Hungáriáé a. i320. Ordinem hunc approbavit. Ejus rescriptum de hoc exstat apud Odoricum Raynaldum in Annalib. ad hunc eum- dem annum. Silvest. Maurolic. Etiam extra Hungáriám ad Poloniam, Croaliam , Germaniam pro-* pagatum hoc institutum fuit. Romae quoque habuerunt Claustrum, in Hungária autem sola 17Q. Per Josephum II. aboliti sunt. Ordinem S. Salvatoris etiam sub Regula S. Augustini instituit S. Birgitta e Regio Sveciae Regum sangvine, postquam Ulphoni Nericiae Principi nupta octo prolium fuisset mater, ejusque vir in Ordine Cisterciensium, in quem ingressus est, fun-