Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

42 Instit. Hist. Eccl. Pars IV. Senensis, liornm anetor fuit. E curia aliquando domum reversus cum impatienter prandium ev- spectasset, quod nondum erat paratum, uxor li­brum, Vitas Sanctorum continentem, legendum ei dedit. Hunc primo abjecit, deinde tamen re­sumpsit : cumque casu incidisset in Vitam S. Ma­riae Aegyptiacae, cujus admodum severa , et poeni­tentiae operibus dedita Vita erat, suorum erra­torum dolore compunctus, propositum de vita religiosius instituenda illico concepit: habuitque sibi uxorem quoque et filiam unicam consentien­tem. Uxore itaque continentiam professa, et fi­lia facta Sanctimoniali, facultatibusque in paupe­res erogatis, cum Francisco Vincentio , aeque no­bili Senensi, obibat civitates, aliaque loca do­cens , et exhortans publice omnes ad poeniten­tiam. Brevi ejus sociorum numerus crevit ad se- xaginta. Cum his Romam petiit sui Instituti, (Re­gulam et ipse assumpserat S. Augustini) confir­mationem petiturus ab Apostolica Sede, idque in vestitu obsoleto, et plicito etiam de industria, midisque pedibus cum corona in capite oleagina. Urbanus V. Pontifex a. i36y. Institutum hoc ap­probavit pro vestitu alba tunica iis data cum ca- putio ejusdem coloris, tunicaeque adhaerente, pal­lioque fusci coloris. Usque ad a. 1688. hoc du­ravit Institutum, quo illud Clemens IX. Papa ab­rogavit. Slluest. Maurolic. Paulus Morigia. Ordo rursus novus Servorum B. Mariae Vir­ginis coepit a. 1233. Florentiae septem viris nobi­litate , et divitiis conspicuis, inter quos Bonfilius de Monaldis fuit praecipuus , in unam societatem coeuntibus ad colendam Deiparam, ejusque dolo­res recolendos, ipso die, qui memoriae sacratus est ejusdem Deiparae assumptioni in caelum. Ar­din-

Next

/
Thumbnails
Contents