Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
aliis Graecis, qui Florentino Concilio afFueraijt. Gen- nadius Patriarcha Constantinopolitanus in Apologia Cone. Florent. Sacer Patriarcha inquit, primus subscripsit, et consensit, quod Sancti (Patres) Orientales cum Occidentalibus Sanctis eadem sentiunt, et conveniunt, et post eum divini illi viri omnes consenserunt. Qui Patriarcha, si viveret, nullo pacto heee tu (4d Marcum Ephes. est versa oratio) diceres, neque faceres, neque auderes dicere, ipsum auro corruptum, si ejus umbram tantum videres: qui neque aliquo timore, neque aliqua gloria, nec quia inde recedere cupiebat, sacram optabat Unionem, sed quia vidit ipse aperte, quod multi ante ipsum Patriarchae videre optaverunt , et non viderunt. Eidit enim Ecclesiae pacem, et membra Dominici corporis simul juncta , et exultavit spiritu, et subscripsit secura mente, et alacri animo, confitendo Spiritum sanctum etiam a Filio procedere, animas quoque purgari, Romanum etiam Pontificem caput esse omnium Sacerdotum. Et ita flectens genua oravit , et manus in caelum attollens Deo gratias egit, et ita sanctam suam reddidit animam. Tu vero , qui illum impudenter calumniaris, et eos, qui cum ipso fuerunt, non ita, sed una cum stercore animam efflasti. Leo Allatius lib. 3. de perpetuo Eccl Occid. et Orient, consensu censet ex variis Auctorum Graecorum, et ab Ecclesia disjunctorum , scriptis , praesertim Amirutzi, Ge- * misti, et Gennadii (iste alius ab eo est, cujus modo testimonium allatum est) hoc Sophianum concilium a recentiore quodam Graeculo consarcinatum esse. Notitia rerum, quae actae sunt in Concilio Florentino , sumitur praecipue ex Actis Concilii ejusdem Florentini, deinde ex Auctoribus, Josepho Methonensi, Gregorio Protosjmcello, et ce4ao Institut. Hist. Eccl. Pars IE.