Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 421 ceteris, qui pro defensione Unionis scripserunt, et a quibus etiam ea habentur, quae post Unio­nem apud Graecos in Oriente evenerunt. De Con­cilio Florentino, et Graecis quoad Unionem sunt scriptores etiam Latini S. Antoninus in chronico, qui et interfuit Concilio Florent. Horatius Iusti- nianus , et Augustinus Patricius. Russi, quemad­modum supra vidimus, post Florentinum Conci­lium in sua disjunctione ab Ecclesia Romana per­stiterunt, His sub Patriarcha Constanlinopoli- tano positis, erat prius tantum Metropolita, qui et ipse suae ordinationis causa Constantinopoliin ire debebat. Quod duravit usque dum Constan­tin opolis sub Turearum potestatem venisset. Ab hoc tempore Russi inceperunt non jam pendere a Patriarcha Constantinopolitano. Anno i587,Czar Fedor Ivanovicz eum, qui Russorum metropoli­ta hactenus erat, etiam Patriarcham voluit esse petito consensu, et obtento a Constantinopolita­no , et ceteris Orientis Patriarchis, ita tamen, ut quod ad ordinem attinet, Jerosolymitanum sequeretur. Qui vero, jam Patriarcha cum iu Imperatores magnam sibi auctoritatem sumpsis­set; Petrus I. cognomento Magnus Patriarchalem dignitatem sustulit, et instituit, ut rectio Ec­clesiae Russicae per Synodum exerceretur. Qui status regiminis Ecclesiastici etiam nunc ibi ob­tinet.

Next

/
Thumbnails
Contents