Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
dimentum, quod intercedebat, ab eodem Maho- mete rasa barba ad ejus ignominiam, ejectus est ex Patriarchali dignitate. Post hunc Marcus datus est Patriarcha Constantinopolitanis: quem vero hi, utpote sibi invisum, fugere coegerunt. Post hunc Simon, oblatis mille aureis Sultano, obtinuit Patriarchatum. Hinc coepit illud tributi genus, quod Graeci Pescescium vocant, et novus Patriarcha Sultano solvere debet, et quod ille pro suo arbitrio identidem auget, saepeque hunc ex Pa- triarchatu dejicit, si alter sit, qui plus pecuniae offerat. Scriptores Graeci, sed non coaevi, talesque tantum, qui multo post tempore scripserunt, et ne hi quidem omnes, habent aliquod Concilium, quod post reditum Graecorum ex Concilio Florentino a. i45o. volunt celebratum esse Constantinopoli in templo Sophiae , quodque Sophianum vocant. In hoc ponunt Concilium Florentinum esse condemnatum, Unionem, quae ibi facta est, istius Sophiani concilii auctoritate rescissam, et dogma de processione Spiritus sancti eo modo, quo hoc ab ipsis ante Concilium Florentinum creditum fuit, confirmatum, et constabilitum. Excogitarunt hoc concilium, volentes fulcrum sibi fabricare , suo dogmati de processione Spiritus sancti, cui inniterentur in asserendo hoc adversus auctoritatem Florentini Concilii. Dixi hoc Sophianum concilium esse excogitatum. Neque enim hoc unquam celebratum est: Utpote cujus nullum vestigium exstet apud Scriptores ejus temporis, quorum alii pro Unione, alii contra scripserunt. Anne hi, atque ipse etiam Marcus Ephesinus, oppugnatores, et adversarii Unionis omisissent Graecis, quos absterrebant ab Unione, istud Sophianum conA Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. ilj