Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

418 Institut. Hist, Eccl. Pars IV. concilium afferre in argumentum? Annon etiam liis qui Unionem propugnabant, ut Josephus Fpi- scopus Methonensis, Gregorius Protosyncellus, Gennadius, et Bessario, respondendum fuisset adversus hocce Sophianum concilium, utpote, quod habitum a Graecis fuisset ad explodendam auctoritatem Concilii Florentini, vi cujus facta Unio erat? Sed neque ii Graeci, qui postea scri­pserunt , etiam data opera de rebus, ad Religio­nem eorum attinentibus, et quamvis dissidentes a communione Latinorum , istius concilii Sophia- ni mentionem fecerunt. Malaxus Historiam Pa­triarcharum Constantinopolitanorum scriperat us­que ad annum i55o. ab hoc autem anno hanc continuavit usque ad a. i65q. Philippus Cyprius Ecclesiae Constantinopolitanae Protonotarius in Chronico Ecclesiae Graecae, cuius nomen etiam ex­stat in subscriptionibus Conciliorum, quae a Grae­cis contra Cyriilum Lucarim a. i63q. et i642. sunt celebrata : quorum tamen neuter quidpiam scivit de hoc Sophiano concilio. Figmentum istius Sophiani concilii etiam hinc se manifestum facit. Iidem hi scriptores, habentes hoc Sophianum concilium, ponunt istud sub Athanasio Patriar­cha Constantinopolitano esse celebratum. Post re­ditum Graecorum ex Florentino Concilio, qui a. i43q. contigit, Josepho Patriarchae Florentiae mor­tuo, suffectus est Metrophanes. Huic anno 1444. mortuo successit Gregorius Protosyncellus. Huic vero , cum sponte recessisset a Patriarchatu, anno l453. jam Mahomete Sultano Constantinopolim tenente, suffectus est Gennadius. Iste igitur etiam Athanasius Patriarcha, a quo celebratum hoc So­phianum Concilium sit, nonnisi confictus est; quem neque Graeci scriptores in Catalogis Patri­archarum habent. Philjppus Cyprius in Chronico ha-

Next

/
Thumbnails
Contents