Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
4i6 Institut, Hist. Eccl.Pars IH. suit, et Patriarcham declaravit esse, abeuntem etiam usque ad fores palatii honoris causa prosecutus: hinc vero equo albo impositus comitantibus Yeziriis, et Bassis, tantumque peditibus, in Ecclesiam ductus est duodecim Apostolorum. Nam Eccles^m Sophiae, qriae omnium princeps fuit Constantinopoli, pro Tureis servavit, et in Mo- schaeam convertit. Ex Ecc'esia vero Apostolorum, et aedibus sibi ad habitandum assignatis Geuna- dius concedenteSultano se transtulit ad Ecclesiam Beatae Virginis , quae Pammarchista fuit appellata. Huc ad Patriarcham post paucos dies venit ipse Sullanus, idque etiam juxta morema Christianis Imperatoribus servatum. Eumdem postea jussit sibi exponere Christianae Religionis mysteria intrepide: nec contentus sola expositione facta verbis, eadem sibi a Patriarcha petiit etiam scriptotenus dari : nec invitus hanc expositionem accepit, factusque Graecis etiam nonnihil propensior. Haec expositio Fidei a Gennadio facta exstat. etiam nunc in Bibliotheca Patrum. Etiam deinde Pius II. ad eumdem Mahometem dederat literas, quibus illum edoceret et veritatem Christianae Religionis, et falsitatem suae Mahometanae. Sed jam tum iterum furebat in Christianos , quemadmodum adhuc infra dicetur. Non destitit Gennadijs laborare etiam nunc in Graecis a schismate revocandis: sed cum in hoc quinquennium consumpsisset frusta: quorum nec ista calamitas, quam subierunt per Tureas, poterat emollire obduratum in schismate ingenium, seque ei etiam opposuissent, reliquit illos, et secessit in quoddam Macedoniae monasterium, ibi— que reliquum vitae suae peregit. In locum Gennadii Patriarcha constitutus est Josephus. Is cum nuptias admittere cuidam noluisset propter impe-