Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

sibi victum quaesiverat. In morbum vero cum in­cidisset , et ex eo evasisset, omissa priore vivendi ratione solitudinem petiit inRomandioIa non longe ab Caesena, sociosque nactus originem dedit suae Congregationi. Assumpserant autem vestitum sírnia lem ei, qui erat Fratribus Minoribus S. Francisci, quin et ipsum etiam Fratrum Minorum nomen. Qua de re cum hi querelam detulissent ad Gre- gorium IX. Papam, is Eremitis S. Augustini de­terminavit vestitum, tunicam vel nigri coloris, vel albi secundum ipsorum arbitrium cum mani­cis laxis, quales monachorum essent, et cingulum e corio: stipemque dum colligerent, ut dicerent, cunis Ordinis essent, eis praecepit. Vestitum eligen­di quoad colorem optione sibi data utrum que ad­hibuerunt colorem, et usi sunt, albo domi et in claustris, nigro dum foras, et in publicum pro­dirent. Ex hoc Eremitarum S. Augustini Ordine a. i4o8. enata est etiam Congregatio Canonico­rum Regularium S. Augustini per Stephanum Se­nensem, ante Eremitam S. Augustini , postquam concedente Romano Pontifice factus Canonicus Regularis esset. A Gregorio XFf. confirmationem haec Congregatio accepit. Eremitae autem S. Au­gustini circa medium seculi decimiquinti auctore Joanne Baptista Poggio primaevam sui Ordinis di­sciplinam cum instaurassent, ii, qui hanc instau­rationem susceperunt dicti sunt Discalceati. Joan. Marques in Hist. Augustiniana. Jordanus de Sa­xonia in Vitis Fratrum. Alter post Eremitas S. Augustini Ordo rur­sus novus ortus est Jesuatorum, quod a populo iis nomen datum est, quod nomen Sanctissimum Jesu crebro in ore haberent, dicti aliter etiam Clerici Apostoliéi. Joannes Columbinus, nobilis Se­A Sec. XIIT. usque ad Sec. XVI. 4l

Next

/
Thumbnails
Contents