Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

4o Institut. Hist. Eccl. Pars IV. $• 6­Continuatio de iisdem Ordinibus Religiosis*. Post Fratrum Minorum ordinem non multo post eodem seculo XIII. Eremitae S. Augustini existere coeperunt. Neque enim hi originem suam ducunt a S. Augustino Episcopo Hipponensi, etsi hoc creditum a quibusdam sit, inde inprimis, quod inter Opera ejusdem S. Augustini sint Ser­mones ad Fratres in Eremo , ejus nomen praese- ferentes. Neque enim Criticorum judicio hi ipsius sunt germani Sermones: ut hoc videre est apud Natalem Alexändrum Hist. Reel. Sec. V. cap. 4. art. 5. Equidem S. Augustinus, quemadmodum est scriptum a Possidio in ejus Yita, factus Pres­byter monasterium Hippone exstruxerat, ibique in contubernio aliorum vixit monasticam vitam colentium; quin et Episcopus factus monachos se- cum habuit, cum quibus vixit: quod tamen In­stitutum conservatum , et continuatum usque ad hoc tempus seculi XI1T. non est, cujus nec vesti­gium uspiam apparet post S. Augustinum. Eatenus autem possunt hi Eremitae seculo i5. exorti, dici Eremitae S. Augustini, quatenus ejus Regulam ad Servos Dei, praecepta vitae Religiosae continen­tem , sibi sequendam et observandam assumpse­rint. Quinque autem fere circa idem tempus Con­gregationes Eremitarum S. Augustini seorsim pro­dierunt , quas deinde Alexander IV. a. 1254. in unum corpus redegit subque uno Priore generali Lanfra neo posuit, qui in Congregatione, quam B. Joannes Bonus instituerat sub nomine Eremi­tarum S. Augustini eidem Joanni Bono successe­rat. Mantuae natus est, et postquam adolevisset, civitates, et oppida peragrans cantu, et musica

Next

/
Thumbnails
Contents