Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XII1. usque ad Sec. XVI. 39 sa penes Sedem Apostolicam dixerit esse. Dum autem adliuc etiam postea disputatum inter eos de summa liac paupertate fuisset , et in hac eo deventum, ut quidam ex ipsis dicerent, nec Christum, nec Apostolos habuisse aliquid propri- uiq in mundo; Clemens V. hanc assertionem ve- lut( Scripturae contrariam improbavit, insuper do- miqium quod Nicolaus III. Sedi Apostolicae servavit,, ipsis redidit. Postquam vero, ut dictum est, disciplinae rigor remisisset, quae ansam etiam huic disputationi de summa paupertate dederat, non defuerunt inter Fratres minores, qui hanc rursus renovare studuerint. Unde vero Ordo, qui ante unus fuit, divisus in plures ejusdem S. Fran- cisci Ordines est. Itaque praeter Fratres Minores, qui deinde ad distinctionem ab aliis Francisci Ordinibus, Conventuales dici coeperunt, exortus est Ordo Minorum de Observantia , et Minorum Strictioris Observantiae, quibus , et Recollectorum nomen datum est: Utrique autem uno vocabulo dicuntur etiam Franciscani. Ex Fratribus autem de Observantia , Matthaeus de Bassio, cum nondum satis suum Ordinem existimasset esse reformatum ad primaevam S. Francisci regulam, quod et ceteri, qui reformationem fecerant, sibi propositum habebant, efformavit Ordinem Minorum, quorum cognomen est Capucinorum a majore et cuspidata forma caputiorum, qualia in tunica sua gerunt. Silvest. Maurolic. Marcus Ulisipon. in Histor. Seraphica. Zacharias Boverius in Annál. Capucinor.