Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI 35 iisdem Evangelica etiam paupertate, quam in omni vitee suee ratione observare deberent. Eidem S. Dominico tribuitur etiam illa precandi ratio per Rosarium, quamque et ipse adhibuit, et aliis commendavit ad impetrandum patrocinium Beatis­simae Virginis adversus heereses. Idque perhibent non solum Scriptores hujus Ordinis Praedicatorum, verum etiam Leo X. Pius V. et Sixtus V. in suis pro hoc Ordine rescriptis, et quae Malvenda ex­hibet etiam secundum verba in Annalibus ad a. 1225. Procter hunc de hoc Ordine scripserunt Bernardus Guidonis in Annalib. Ordinis, B. Jorda- nus, Jacobus de Voragine , pluresque alii. Alter est Ordo Fratrum Minorum, quem S. Franciscus, ab ardore charitatis in Deum Sera- phicus cognominatus , instituit a. 1208. Assisiis in Umbria patre Bernardone, divite mercatore, natus est. Joannes fuit primum ejus nomen: sed quod lingvam Francicam expeditissime etiam lo­queretur, vulgo Franciscum appellarunt, quod ei nomen adhaesit. A puero valde fuit benignus erga pauperes. Cujus largitatem in hos, et quod pecunia, quam ex mercatu quadam vice collegerat, Ecclesiam S. Damiani ruinosam voluisset reficere, velut pro­digum coram Guidone Episcopo Assisiate bonis pa­ternis jussit cedere. Quod ille promptissime fecit, tunica etiam, qua indutus fuit, rejecta patri. Exin­de pauper statuit vivere. Itaque vili tunica contentus, funeque praecinctus, nudisque pedibus stipem, un­de vitam sustentaret, emendicabat. Invenit vero socios, semperque in dies plures. Ex stipe, quam cum sociis collegerat, primum refecerat Ecclesi­am S. Damiani, deinde alteram S. Petri, et ter­tiam quoque S. Reginae Angelorum in loco, cui Portiunculae nomen fuit, atque isthic aediculam si­5 * bi,

Next

/
Thumbnails
Contents