Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

52 Institut. Hist. Ecet. Pars TH. tur vocabantur Fratres S. Mariae, quasi ab illö Sacello , in quo Beata Virgo culta sit jam a prin­cipio Ecclesiae in monte Carmelo. Iidem Carme- litae, eorumque Prior Brocardus cum in Palaesti­na molestiam passi fuissent, et ab Episcopis , aliis­que Clericis reprehenderentur, quod adversus statutum Concilii Lateranensis IY. novum sibi Or­dinem instituissent, atque idcirco suae Regulae confirmandae causa ad Honorium III. recurrissent, nihil aliud attulerunt petentes istius suae Regulae confirmationem, quam sibi hanc datam, et prae­scriptam esse ab Alberto Patriarcha Jerosolymita- no: nec aliquid, quod sane non praetermissuri fuissent de origine sua illa jam ab Apostolorum aevo, deque Ordinis sui tam vetusto instituto ad colendam, et laudibus celebrandam Virginem Dei- - param memorarunt. Eadem tamen ratione conce­di Carmelitis potest, hos Eliam habere primum sui Ordinis parentem, et auctorem, qua etiam S. Hieronymus in Epistola ad Paulinám de seipso o scripsit: Noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris, et solitudinibus , et faciebant sibi taberna­cula prope fluenta Jordanis. Ordinem Carmeli- -iit tarum cum a suo primo fervore remisisset, S. Theresia Virgo nobilis Abulensis adjutoribus S. Joanne a Cruce, et Antonio Heredio ad primae- vam disciplinam reduxit , regularumque observa- -ri tionem. Hi deinde separati ab aliis Carmelitis dicti ito sunt Carmelitae Discalceati. Hoc factum est a. i58o. c : quo Gregorius XIII. rem hanc confirmavit. Alter Ordo pariter ex Oriente in Occiden­tem propagatus est Monachorum S. Basilii, cu- -jj jus monasteria etiam nunc in Hungária florent Jri Graeci Ritus Catholicos Religiosos complectentia, .ßl

Next

/
Thumbnails
Contents